- ANTONINIANAE Caracallae
- ANTONINIANAE Caracallaeapud Ael. Spartian. in Antonio Caracalla c. 9. Ipse CARACALLI nomen accepit, a vestimento --- demisso usque ad talos --- unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi, in usu maxime Romanae plebis frequentate: Non ab Antonio inventore sic dictae sunt, quem quidam et nomen et genus harum vestium excogitâsse volunt. Namque ex Gallia vestis in Romanum solum invecta est; saltem Antoninus illam talarem fecit, nomine veteri retentô: quod tamen postea usu decessit ita, ut post Antoninum caracallae eiusmodi ad pedes demislae plebique tantum Romanae usurpatae, non amplius sub caracallarum, sed Antoninianarum nomine, venitent. Non ergo ab Antonino, tamquam ab inventore, sed tamquam ab eo qui in veste hac Gallica aliquid mutavit, nomen id adeptae sunt. Vide Salmas. ad dict. loc. et infra in voce Caracalla.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.